Charter Document - 04270055

Charter Document - 04270055


Charter Number: 04270055
Cartulary Title: St. Pölten, Augustiner Chorherren (976 - 1668 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1260
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Nos Chuenradus de Czaekking sigilli nostri testimonio profitemur et notum facimus universis quod Chuenradus molendi nator cum prius iuri suo quod profitebatur in curia Perntal que est ecclesie sancti Ypoliti renunciasset spontanea voluntate eandem renunciationem coram nobis publice aca voluntarie innovavit dato sibi nichilo minus a venerabili viro H preposito Sancti Ypoliti uno modio frumenti de gratia speciali Acta sunt hec apud Sanctum Georium in Herczogenbuerck anno domini millesimo ducentesimo LX in die sanctorum Marci et Marcelliani Huius rei testes sunt E prepositus Sancti Georii Wolfkerus Chuonradus Grezlo Chuonradus custos Sancti Ypoliti Leupoldus camerarius Sancti Ypoliti Ruedolfs plebanus de Cappella Hainricus de Reicholfsperg Meinhardus de Traisme Hainricus dictus de Czaekking Chuonradus Schowingarius Pruno de Radoun Hainricus de Fridherstorf Fridricus de Veldwing et alii quam plures