Charter Document - 04270054
Charter Number: | 04270054 |
---|---|
Cartulary Title: | St. Pölten, Augustiner Chorherren (976 - 1668 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Restitution |
Date: | 1260 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Nos Cunradus de Zekhinge presentis scripti testimonio profitemur et notum facimus universis quod ecclesie sancti Ypoliti et fratribus deo ibidem famulantibus in recompensationem damnorum que ipsi ecclesie nos recognoscimus intulisse predium in Harde quod solvit annuatim ix solidos et iv denarios liberum et absolutum ab omni iure advocatie per manum Sibotonise filii nostri in ius et proprietatem tradidimus et assignavimus iure proprietatis perpetuo possidendum ipsam ecclesiam in possessionem dicti predii testimonio presentium inducentes In cuius rei testimonium presentem literam sigilli nostri munimine roboravimus Huius quoque donationis testes sunt Engelskalcus prepositus et Henricus decanus ecclesie sancti Georii in Hertzogenburg Wolfkerus canonicus ibidem Heinricus miles de Zakhinge Conradus Schowingarius Fridericus de Veldtwinge Mingotus de Retelnperge Rimbotho de Mechters Minhardus de Traisme Piligrinus de Retelnberge et Rimbertus frater suus et aliquam plures de familia nostra Acta sunt hec in domo prepositi Sancti Georii in Hertzogenburg anno domini MCCLX xvii kal iulii