Charter Document - 04270051

Charter Document - 04270051


Charter Number: 04270051
Cartulary Title: St. Pölten, Augustiner Chorherren (976 - 1668 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Pledge
Date: 1258
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Ego Rapoto consencientibus fratribus meis Chunrado de Vreinstat Wolfgango et Chunrado de Altenburkch notum esse cupio universis presentes literas inspecturis quod redditus VI solidorum in Piriche ad me pertinentes iure hereditario ita ut nullum fructum de eis percipiam venerabili domino preposito et conventui ecclesie sancti Ypoliti supradictis fratribus meis presentibus assignavi donec ipsi domino preposito et conventui redditus unius libre in Nova Civitate de eisdem redditibus in Piriche vel aliasa meis redditibus restituam et refundam Acta sunt hec in Sancto Yppolito anno domini MCCLVIII decimo kalendas marcii