Charter Document - 04270043

Charter Document - 04270043


Charter Number: 04270043
Cartulary Title: St. Pölten, Augustiner Chorherren (976 - 1668 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1250
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Universis hanc litteram inspecturis Marquardus dei gracia Sancti Ypoliti prepositus salutem in eo qui est vera salus Omnibus notum esse cupimus ad quos pervenerit presens scriptum a quod nos ex comuni consilio nostri capituli et consensu ad peticionem dilecti in Christo fratris Richeri sacerdotis redditus arearum in Wilhalmspurg ad dimidium talentum preter xiv denarios ad oblationem contulimus ut exinde fratres in matris sue domine Brigite anniversario consolentur Ipse quoque Richerus laborare nos gravi considerans egestate duabus libris de officina oblationis cui tunc temporis prefuit nostro dignum duxit defectui subvenire Ut igitur predicta nostra collatio non possit in irritum revocari eam presentis scripti testimonio et sigillorum nostrorum muniminee confirmamus testibus hic subscriptis sacerdotum Pilligreinus decanus Otto Anshelmus Conradus Rudolfus Meingoldus Otto Richerus Leopoldus Datum anno domini MCCL indictione viii calendas maii