Charter Document - 04270042

Charter Document - 04270042


Charter Number: 04270042
Cartulary Title: St. Pölten, Augustiner Chorherren (976 - 1668 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Revocation
Date: 1250
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Cunradus dei gratia prepositus ecclesie sancti Guidonis Spirensis et canonicus Maguntinus apostolice sedis legatus universes Christi fidelibus quibus hec litere fuerint ostense salutem in auctore salutis Ex parte dilectorum in Christo prepositi et conventus ecclesie sancti Ypoliti ordinis sancti Augustini Pataviensis dioceses fuit propositum coram nobis in presentia quam plurium prelatorum et aliorum clericorum ac religiosorum virorum qui ad vocationem nostram convenerant ea vice quod Huno et Colo olim eiusdem ecclesie canonici dei timore postposito contra suum prelatum et conventum nequiter insurgentes multimodis eos iniuriis contumeliis atque molestiis affecerunt Et inter ceteros nephandos excessus predictus Huno piaculare flagitium quod etiam horrendum est fari quadam vesania conmittens privilegia ipsius ecclesie quibus tam per sedem apostolicam quam etiam ex concessionibus imperatorum regum et aliorum principum feliciter erat dotata membratim deliniavit bullas papales per medium scindendo in contemptum ecclesiastice discipline detrimentum perpetuum ecclesie memorate et in scandalum plurimorum Propter quod prepositus memoratus in eosdem sacrilegos excommunicationis sententiam promulgavit petens eandem per nos confirmari Nos igitur ipsorum iustis precibus inclinati dictam sententiam rationabiliter prolatam confirmamus nichilominus auctoritate nostra sollempniter excommunicantes eosdem Quocirca discrecioni vestre auctoritate qua fungimur precipiendo mandamus in virtute obedientie firmiter iniungentes quatenus predictos malefactores in omnibus horis et locis in quibus requisiti fueritis a predicto proposito vel eius nuncio ad hoc specialiter deputato accensis candelis et pulsatis campanis excommunicatos publice denuncietis facientes ipsos ab omnibus arcius evitari donec predictis preposito et conventui condignam satisfactionem exhibeant et emendam Datum Wienne anno domini MCCLVI idus marcii