Charter Document - 04270039
Charter Number: | 04270039 |
---|---|
Cartulary Title: | St. Pölten, Augustiner Chorherren (976 - 1668 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1248 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
M dei gracia Romanorum quondam regina Sub huius scripti testimonio notum facimus universis quod nos vidimus litteras et sigilla dominorum Alberonis pincerne Hadmari marschalci de Chunringen et H pincerne de Habespach et quorundam aliorum ministerialium Austrie tenorem huiusmodi continentes Sinceritatem vestram volumus cognoscere per presentes quod ob honorem et amorem omnipotentis dei et peticionem venerabilis viri prepositi Sancti Ypoliti pacem eidem ecclesie dedimus in hunc modum ne a nobis nec a nostris fautoribus aut hominibus ad castellandum turres eius seu ipsum monasterium vel ad expugnandum nostros inimicos accedere debeamus neque occupari aliquibus municionibus permittamus Hoc quoque sicut fieri promisimus fide data et prestito iuramento et ad evidens testimonium dicto preposito et suis fratribus et hominibus dedimus presentes litteras nostri sigilli charactere roboratas Adicimus eciam quod quicunque tale laudamentum infringere presumserit fautorum nostrorum aut adversariorum eundem volumus et debemus tanquam hostem debitum viribus quibus possumus impugnare Datum [] Vidimus eciam litteras et sigillum domini Ot comitis de Eberstain continentes quod in sua presentia predicta omnia fuerunt fide data et iuramento prestito confirmata Prefatus quoque prepositus ad nostram accedens presentiam a nobis peciit humiliter et devote ut et nos factum huiusmodi scripto et sigillo nostro dignaremus confirmare cuius precibus annuentes has litteras fecimus exhiberi sigilli nostri munimine roboratas Datum in Heinburg vi kal apprilis anno domini MCCXLVIII sexta indictione