Charter Document - 04270036
Charter Number: | 04270036 |
---|---|
Cartulary Title: | St. Pölten, Augustiner Chorherren (976 - 1668 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1243 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Episcopal |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine sancte et individue trinitatis amen Rudgerus dei gratia Pataviensis ecclesie episcopus universis Christi fidelibus tam presentibus quam futuris presentem paginam inspecturis salutem in perpetuum Quamvis omnibus ecclesiis nostre diocesis in suis necessitatibus solita benignitate ac gratia manus misericordie teneamur porrigere eis tamen quas Pataviensis ecclesia tamquam mater de suis visceribus fabricavit atque plantavit in suis pressuris et inopiis specialiter compati volumus affectu pio et paterno Hinc est quod nos inclinati meritis atque precibus dilectorum nostrorum in Christo filiorum prepositi et conventus Sancti Ypoliti ad suplementum prebende concedimus eis de nostra liberalitate auctoritatem et potestatem plenam appell[] tra[] pre[] prepos[] s[] ecclesie defensionem [] adeo [] dictas constitutiones et iura civitatis emendis transgressorum preposito reservatis Ut autem hec nostra concessio rata permaneat et inconvulsa scriptum presentis pagine sigilli nostri appensione et testium subscriptione roboramus Testes sunt hi Ulricus de Memminge archidiaconus et canonicus Pataviensis Heinricus Zobilo Gerohus canonicus Pataviensis Otto scriba Marquardus notarius Waltherus de Tanneberch Hainricus de Merswanch ministeriales et alii quam plures Datum apud Sanctum Ypolitum X kal februarii anno verbi MCCXLIII indictione prima pontificatus nostri anno X