Charter Document - 04270034

Charter Document - 04270034


Charter Number: 04270034
Cartulary Title: St. Pölten, Augustiner Chorherren (976 - 1668 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1241
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine sancte et individue trinitatis amen Fridericus dei gratia dux Austrie et Stirie omnibus Christi fidelibus salutem in perpetuum Cum erga quas libet ecclesias pio semper moveri velimus affectu specialiter tamen ecclesiam beatissimi martiris Christi Ypoliti quem apud districtum iudicem pium nobis elegimus ad vocatum in defensione nostra in elemosinarum largitione semper intendimus promovere Hinc est quod cunctis presentibus et futuris dignum duximus intimandum qualiter ob remedium anime nostre nostrorumque parentum prefate ecclesie beati Ypoliti et canonicis illic deo servientibus curiam quandam in Egelsea sitam iuxta Chrems cum omnibus suis attinenciis tradidimus iure perpe tuo possidendam ita tamen ut nullus fratrum presentium vel subsequentium eandem curiam umquam vendere vel aliquo modo alienandi ab ecclesia habeat potestatem Et ut hec nostra donatio rata sit semper et inconvulsa presentem paginam sigilli nostri munimine testibus subscriptis fecimus roborari Acta sunt hec anno domini MCCXLI in ecclesia sancti Ypoliti presentibus venerabilibus dominis nostris Rudegero Pataviensi episcopo et Chunrado Frisin gensi episcopo et aliis viris honestis Ulrico arcidiacono et canonico Pataviensi et Gerocho canonico ibidem Eberhardo canonico ibidem Ulrico plebano dee Kirchperch et ministerialibus Dietmar de Lietenstain Hathmaro de Wesen Hermanno Tolzario Heinrico de Merswanch fratribus de Zaelkinge Chunrado Hainrico Data in Sancto Ypolito pridie kal augusti