Charter Document - 04270032

Charter Document - 04270032


Charter Number: 04270032
Cartulary Title: St. Pölten, Augustiner Chorherren (976 - 1668 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1232
Date type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Cum res gesta mandatur litteris universe calumpnie prevenitur materia ne litis occasio prestetur successori Notum sit ergo cunctis presens scriptum conspectoris quod ego Richardus sacerdos in Cremis vicarius longe ante finem vite mee tradidi ecclesie sancti Ypoliti coram magistro montis Wichmanno et per manum ipsius aream in Radendorf cum sex iugeribus vinearum in Tolheim Item tradidi eodem tempore ecclesie memorate curiam in Egelse cum omnibus que ad curiam eandem pertinebant Sed postquam in articulo mortis essem constitutus ipsam donatio nem sigillo et testimonio domini decani Pataviensis et sigillo domini mei decani Cremensis ac aliorum discretorum virorum testimonio secundo confirmavi quorum nomina sunt Gotfridus sacerdos Chunradus sacerdos Chunradus diaconus Rudgerus scolaris Liupoldus claviger domini ducis Heinricus de Ibes Fridericus de Lapideo gradu Wichmannus de Radendorf et alii quam plures Ego Richardus sacerdos ducens ad memoriam huius vite tempora esse incommotane et caduca ecclesie sancti Yppoliti pro salute anime mee tradidi coram viris idoneis et honestis curiam in Eglsee cum omnibus eius atinenciis Tradidi etiam ipsi ecclesie per manum magistri montis aream in Radndorf cum omnibus atinenciis eius et sex iugera vinearum in eadem villa Secundo vero cum in articulo mortis laborarem testamentum longo tempore factum coram viris subscriptis confirmavi videlicet decano in Crems meo confessore Gotfrido sacerdote Chunrado sacerdote Chunrado diacono Leupoldo clavigoero domini ducis Heinrico de Ibs Friderico de Lapideo gradu Ekeberto camsore et aliis quam pluribus viris discretis Ne autem testamentum iam enumeratum aliquo modo possit violari aut infringi presencium paginam sigillo domini decani feci roborari