Charter Document - 04270031

Charter Document - 04270031


Charter Number: 04270031
Cartulary Title: St. Pölten, Augustiner Chorherren (976 - 1668 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1231
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Contra humane nature oblivionem necessario est inventum ut gesta hominum testimonio scripturarum roborentur Nos igitur Heinricus de Sevelde quam et domina Offmya dilecta uxor nostra significandum duximus omnibus presens intuentibus instrumentum quoduis montanum scilicet perchrechte quod Mehtfridus civis Pataviensis in monte Chalenperge de quadam sua vinea a nobis quondam titulo feodi habuit contulimus ambo simul post obitum ipsius Mehtfridi filio suo videlicet domino Hartmudo de Patavia et omnibus filiis eiusdem Hartmudi iure feodali perpetuo possidendum Ut igitur hec nostra infeodatio a nobis ambobus prefato Hartmudo et filiis suis habitis et habendis spontanee et gratiose facta robur deinceps obtineat firmitatis hanc eis super hoc in testimonium donavimus literam sigilli munimine cum suis ascriptis testibus roboratam Testes sunt hi Heinricus Prenno Alhardus Hainricus Boemus et hii de Zwingendorf Hainricus de Poumgarten Otto Ungetel Heinricus de Grazze Ulricus Diabolus milites nostri Chunradus Teterl Rudgerus de Molt Chunradus de Stelzerdorf Otto de Harwze clientes Ulricus celerarius de Newenburch ibidem Ulricus Wetzizel ibidem Pertholdus Chislinch et alii quam plures Datum in Castro nostro Sevelde anno incarnationis dominice MCCXXXI VIIII kal iunii