Charter Document - 04270028

Charter Document - 04270028


Charter Number: 04270028
Cartulary Title: St. Pölten, Augustiner Chorherren (976 - 1668 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1227
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Notum sit tam presentibus quam futuris quod ego Heinricus de Chunring propter diuturnas lites reprimendas et perpetuam pacem conservandam ex speciali mandato domini L illustris ducis Austrie litem que vertebatur inter dominum Marquardum et venerabile capitulum Sancti Yppoliti et Heinricum de Tehsing super vinea quadam in Wochau post graves expensas et duras disceptaciones utrobique habitis coram viris venerabilibus et idoneis amicabili composicione taliter decidi videlicet ut dominus prepositus et capitulum donaret Heinrico et Berhte de Sazzae uxori sue eorum quoque liberis X talenta wiennensis monete probate quod et sub nostro testimonio fecerunt quibus et ego pro dilectione prepositi suique capituli duo talenta supererogavi lam dictus quoque Heinricus sub pena LX librarum promisit quod nec ipse nec uxor sua nec liberi prepositum seu capitulum super eadem vinea attemptaret impetere Preterea cum ego sollempnem nuncium meum Ottonem notarium plebis de Aspindorf cum nunciis prepositi domino Alberone et fratre Ottone de Lengenfeld ad id plenius exequendum dirigerem supradictus Heinricus uxor Berhta cum filiis et filiabus suis iuri suo quod dicebant se habere in dicta vinea coram viris venerabilibus renunciaverunt perpetuo Cuius renunciationis et compositionis testes hic subscripti continentur Leutoldus de Hohenstouf Meinhardus de Imzinstorf Otto notarius et Pilgrimus frater suus Otto de Diernstein Wernh de Stain Heinricus de Tirenstain Huno de Tulna Rudigerus plebanus de Chuelb Wolfram plebanus de Sancto Gothardo Alber de Sancto Yppolito canonicus frater Otto Heinricus iudex de Chuelb Eber de eodem foro Ortolf ibidem Ulricus servus plebani de Chuelb Ulricus Swevi filius Heinricus Perahte Herman servus notarii Reimpot ammannus Swevi Alprih gnanus tumpre positi de Patavia Fridrich filius Swevi Otto scolaris filius Swevi Heinricus filius Merquardi e Conradus de Oponitz Chunradus filius Wolframi plebani de S Gothardo Gundolt de Sazze Ut ergo hecrata et inconvulsa permaneant scriptum presentis pagine sigilli nostri impressione plenius munimus Acta sunt hec anno verbi MCCXXVII in ecclesia Sancti Gothardi amen