Charter Document - 04270027
Charter Number: | 04270027 |
---|---|
Cartulary Title: | St. Pölten, Augustiner Chorherren (976 - 1668 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1227 |
Date type: | Internal, A.D., Episcopal |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine sancte et individue trinitatis Gebhardus dei gratia Pataviensis ecclesie episcopus universis Christi fidelibus salutem in perpetuuma amen Cum iuxta officium ordinis nostri omnibus religiosis officium caritatis debeamus inpendere precipue tamen et maxime eos manutenere fovere ac promovere tenemur qui specialius ac familiarius nobis et ecclesie nostre sunt obligati Hinc est quod memorie tam presentium quam futurorum mandari cupimus quod nos ob piam memoriam magistri Heinrici notarii nostri quem defunctum in loco Sancti Ypoliti sepelivimus donavimus fratribus eiusdem ecclesie XX et duas metretas tritici publice mensure que nobis annuatim solvebantur de Xe iugeribus novalium que a ministerial lissa nostra Benedicta cognomine Stauda pecunia data compara vimus Preterea decimas eorundem iugerum quas venerabilis ac dilectus in Christo filius noster Marquardus eiusdem ecclesie prepositus ad peticionem nostram resignavit cum ad ipsam pertinerent eisdem fratribus similiter donavimus ita tamen ut ipsos singulis annis supranominati magistri H memoriam ut sui confratris agree non pigeat ipso quoque die eadem consolatione ut dignum est consolentur Ut ergo hec rata et inconvulsa permaneant sigilli nostri appensione testium quoque subscriptione plenius munimus Donationis testes sunt hii Ulricus prepositus Sancti Nycolai et archidiaconus et Fridericus cappellanus eius Chunradus cappellanus episcopi Otto Taekkinger Otto Cappellarius Leutoldus de Salverstet Hatmarus de Wesen Otto de Morspach ministeriales episcopi Marquardus Chraer Marquart campsor Wilandus frater eius Willhelmus et Hainricus frater eius Idungus iudex Ortolfus et Hainricus fraters eius Wezilo Hainricus cellerarius episcopi Datum anno domini MCCXXVII pontificatus nostri anno V