Charter Document - 04270023
| Charter Number: | 04270023 |
|---|---|
| Cartulary Title: | St. Pölten, Augustiner Chorherren (976 - 1668 [1350]) |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1210 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Ab humana facilius elabuntur memoria que nec scripto neca voce testium eternentur Notum sit igitur tam presentis quam futuri temporis Christi fidelibus quod quedam nobilis matrona nomine Liukardis in Katzenperge dotem eiusdem ecclesie sibi conterminam commutatione alterius mansus a plebano in Chapelln nomine Richolfo expostulatam possedit eo siquidem pacto ut post mortem eius pariter soluta ob remedium anime eius iam dicte ecclesie in Chatzen perg deservirent quod pactum filius eius nomine Fridericus mortua matre infringens tum dotem tum commutationem iure hereditario male possedit Quem dum ego Sifridus successor Richolfi impeterem et nec petitionibus nec querimoniis ad satisfactionem inducere potuissem presertim cum et non solum reliquam dotem ecclesie verum eciam propriam personam invadere presumpsisset habitis iudicibus a sede apostolica super eadem causa salva persona mea et iure ecclesie nullo modo poterat terminari ab ipsis tandem sic factum est ut ipsi iudices utriusque partis arbitros eligerent qui causam terminantes statuerent ut dictus Fridericus ad reconciliacionem persone mee et ecclesie condignam satisfactionem omnia que violenter abstulerat restitueret insuper ut omnis cavillacio adversus eum sopiretur Et ut predictum pactum matris sue tempore tantum vite sue ratum et inconcussum permaneret sex iugera culture novalium ecclesie predicte delegavit Ne igitur hanc veritatis seriem cuiusquam invidia vel ignorancia in posterum valeat obumbrare dignum duxi sigillis iudicum ipsorum et voce testium corroborari Huius enim rei testes sunt Sifridus prepositus Sancti Ypoliti Gotscalcus prepositus Sancti Andree decanus in Crembs Pilgrinus in Hofstetn Ulricus de Wilheringen Chunradus de Murrsteten Hainricus de Hochestetn Chunradus sacerdos Chunradus miles de Monte Raibolt mileso de Chuleube de Menharting Rudolfus miles Gerungus Heinricus Ebergerus Herrant Irnfrid Ulrich Heinrich de Owe Pilgrim e Persnich Irnfrid Ulricus Albrecht de Vizenich Dietrich Pilgrim de Chigelling Hertwich Rudolf Heinrich Herbert de Chatzenperg Gunther Liutolt Heinrich de Menstorf Heinrich Engelscalch Eberhart de Chapellen Dietmar Ulricus Leupreht Gebhart Perchtolt de Jutendorf Otto Ulrich Heinrich et alii quam plures Preterea sepe dictus Fridericus cum in procinctu fuisset ad transfretandum in expedicione ierusalimitan recognoscens se graviter erga ecclesiam meam et personam deliquisse ob remedium anime sue et reconciliacionem persone mee super altare sancte Marie in Chatzenperg in predio suo fundato duas areas cum omnibus earum dem pertinenciis delegavit ita siquidem ut ex earum servicio singulis annis tres solidi pro lumine eiusdem capelle statuerentur Insuper et omnes homines promiscui sexus quos in patrimonio tantum paterno possederat ad censum V denariorum super idem altare et omnia iura novalium in Chatzenperg ad eum pertinencia manu potestativa delegavit Huius rei testes sunt de Wizenich Dietrich Pilgrim Rudolf Herbort Heinrich Leutold Gunther Dietrich Chunrad sacerdos et alii quam plures
