Charter Document - 04270022

Charter Document - 04270022


Charter Number: 04270022
Cartulary Title: St. Pölten, Augustiner Chorherren (976 - 1668 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1209
Date type: Internal, A.D., Calendar, Episcopal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Preterea sepe dicti fratres de Sancta Cruce pomeriuma cum molendino in villa nostra Swabdorf habebant que utraque domui nostre quam ibidem habemus adeo sunt vicina ut neutro illorum carere possimus et idcirco pro eorum recompensatione fratribus ipsis predia duodecim solidos annuatim solventia in Ringelinsdorf sita contulimus videlicet mansum et dimidium que tamen predia prepositus Sancti Ypoliti ad se pertinere dicebat sed rogatus a nobis omni iuri quod in eis habere videbatur in manus nostras bona voluntate renuntiavit et hoc in Niwenburc astantibus scilicet Wecelone abbate de Kotwico Wernhero abbate de Sancta Cruce Marquardo abbate de Zwetel Ulrico chori nostri cellerario Hartmanno chori nostri canonico Ita ergo memoratos fratres fecimus predia illa libere ac sine contradiccione possidere Ut igitur cuncta que predicta sunt rata in perpetuum fixaque permaneant presentem paginam sigilli nostri inpressione roboramus et ne quis ei temere contraire presumat sub anathematis vinculo denuntiamus testes quoque subscribi facimus quorum hec sunt nomina Sighardus archipresbiter et prepositus Sancti Ypoliti Otto prepositus Sancti Floriani Ulricus chori Pataviensis cellerarius Heinricus de Poumgarten Hartmannus delaicis Heinricus comes de Berge de ministerialibus nostris Manegoldus de Schonenbuhele Otto de Walde Kalhochus marscalcus noster de Grazberc Heinricus de Wolfbeizzingen Chunradus de Isowe Heinricus de Wizmannesdorf Arnoldus et Ernestus de Sancto Ypolito de ministerialibus ducis Ortolfus de Rammensteine et Chunradus frater eius Datum apud Sanctum Ypolitum anno ab incarnatione domini MCCVIIII indictione XII anno pontificatus nostri IIII X kal mai per manum Christiani notarii