Charter Document - 04270020
Charter Number: | 04270020 |
---|---|
Cartulary Title: | St. Pölten, Augustiner Chorherren (976 - 1668 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1200 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine sancte et individue trinitatis Volfkerus dei gratia Pataviensis ecclesie episcopus in perpetuum Super commisso nobis Christi grege debitam sollicitudinem gerentes ex officio pastorali nobis iniuncto consequens existimamus ut idoneis fidelium votis favorabilem assensum prebeamus Huius rei gratia cunctis Christi fidelibus tam posteris quam et presentibus manifestum esse cupimus quod quidam ministerialis domini Friderici comitis de Pilstaein dictus Isengrim de Tessingen capellam suam in eadem villa sitam a iure matricis ecclesie in S Leonhardo consensu et voluntate predicti comitis pariterque plebani scilicet Geroldi cum duabus areis exemit quarum una est in S Leonhardo altera agris instituta sub urbe Pilstaein iuxta decimalem memorati comitis curiam sita Quod quia legitimo sicut expedit factum est concambio nos quoque presentis pagine testimonio cum subscriptis eiusdem rei testibus et nostri inpressione sigilli in nomine domini roboramus Huius itaque actionis testes sunt de clero prepositus S Ypoliti Sigehardus Heinricus Stauffer Gerolt plebanus S Leonhardi et presbyteri eius Helnwich et Dietmar Hermannus plebanus de Ruprechtshoven et presbyter eius Ekkehart Ottacher decanus de Anaso Volricus plebanus de Oberndorf Wezelo plebanus de Hurwen Perhtold plebanus de Pezenchirche Wigant plebanus de Schibes Heinrich plebanus de Tessingen de numero laicorum comes Fridricus de Pilstaein Sifrit Isenputel cum filiis suis Chunrat et Charolo et fratres eius Charlo et Otto Zant Rudiger advocatus Espin de Naeleub et filii eius Heinricus et Jubort Wolfram et fratres eius Chuonrat eta Heinricus de Pilster Sifrit de Chalchowe et filius eius Rudiger Jrnfrit de Ponlant Herrant de Lohe Ulricus senior de Sichtenberch Heinrich de Mergersteten et fratres eius Sifrit et Rapot Chunrat Gedolf Chunrat de Slaeten Chunrat Chumbost et frater eius Fridricus Heinricus Snoede Sifrit Chosmuke Engelbrecht magister coquine cives Herrant Dietricus Haeim Sifrit Eberwin et alii plures Acta sunt hec anno domini MCC