Charter Document - 04270018
| Charter Number: | 04270018 |
|---|---|
| Cartulary Title: | St. Pölten, Augustiner Chorherren (976 - 1668 [1350]) |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Exchange |
| Date: | 1195 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Ne memorabilia hominum gesta vetustate deperirent solers veterum industria scriptorum testimoniis contra oblivionem et pravorum versucias accuratissime procuravit Pateat ergo presentibus atque futuris christianis quod ego Sigehardus divina miseracione dictus in Sancto Yppolito prepositus archipresbiter et fratres nostri unanimi consensu cum Heinrico de Ulricheschirchen concambium tale fecimus quippe in prato nostro Ulreicheschirchen tantum spacii assensu advocati nostri sibi assignavimus in quo et domum fundaret et hortum sive pomerium cum parte prati usibus suis aptaret prefatus quoque H de predio suo pratum et aream agris instauratam et hortum et annuatim solvendos XXXVI denarios nobis et ecclesie nostre perpetuo iure delegavit Memoratum itaque concambium perpetuo ratum esse cupientes subscriptis testibus et ecclesie nostre sigillo corroboramus quorum numerus et ordo subsequitur Eberhardus de Altenhoven et filius eius Wolfkerus e Heinricus de Lakkingen Irinfridus de Ulricheschirchen Chunradus de Staelzaredorf Chalochus de Grazperch Arnoldus de Sancto Yppolito Albero de Piuge Albero de Saesendorf et frater eius Alhardus Werinhardus de Laeinliu Volkradus de Ulricheschirchen et Wirinto de eadem villa Volkradus et frater suus Albertus de Lochlin Notificamus vobis quod dominus prepositus Sigehardus Yppolitensium assignavit domino Hainrico et uxori sue Freuze et pueris eius pro tali reditu ad purchrecht ad futuram vitam illorum puerum []
