Charter Document - 04270017

Charter Document - 04270017


Charter Number: 04270017
Cartulary Title: St. Pölten, Augustiner Chorherren (976 - 1668 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1192
Date type: Internal, A.D., Episcopal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine sancte et individue trinitatis Wolkerusa dei gratia Pataviensis episcopus in perpetuum Propter sollicitudinem pastoralis officii quam propicio deo suscepimus omnes quidem nostre dyocesis ecclesias presertim autem eas quas pie recordationis predecessores nostri ob amorem et honorem dei fundaverunt atque dotaverunt paterne pietatis affectu manutenere fovere et prout res aut tempus annuerit promovere nostra interesse iudicamus Huius rei gracia situm claustralem et quarti parietis defectum in Sancto Ypolito considerantes cum ex propria deliberatione cum etiam crebris eiusdem loci fratrum supplicationibus eo quod iure patronatus ad nos respicit commiserati sumus Adeo ut sic in arto positis subvenire dignum duceremus Quam ob rem muros domus et caminate cum situ suo infra simul et capellam sicut ad nos et antecessores nostros hactenus pertinuit consensu kathedralium nostrorum atque ministerialium eisdem fratribus in supplementum claustri sui auctoritate domini nostri Iesu Christi et beati prothomartyris Stephani tradidimus eo dum taxat tenore ut ipsi nobis aliam in loco sibi designato caminatane de lapidibus construant Hanc itaque nostre donationis paginam posteris et successoribus nostris ratam deinceps habendam inpressione sigilli nostri roboramus et subnotatis testibus iure perpetuo confirmamus Huius itaque actionis nostre testes sunt de choro Pataviensi Hainricus decanus Megengoz Monasteriensis prepositus magister Rodgerus Wernherus de Acschahe Ortolfus prepositus magister Richerus Engelbertus Sancti Floriani prepositus magister Chunradus de Maripurch Wisinto Sancti Georgii prepositus Otto Ratis ponensis advocatus et filius eius Hartwicus Otto de Rammesperc Eberharth de Altenhoven Chunradus de Rotel Olrich de Chustelinwanch Heinrich de Adelnwanch de ministerialibus ecclesie Richekerus de Wesen Otto de Zaizenmure Dietrich de Werdarn Walther semiliber Manegolt de Sconenbuhel Gotfrit de Mailan Marchwart Chreiger Richer de Stoderstorf Chalhoch de Grazperc Gotfrit de Haselbac Sifrit de Grifensteine Volchrat et frater eius Albertus Euander Nodunch Chunrat de Walde et frater eius Otto Arnolt de curia episcopi Gerunc de ministerialibus ducis Hademar de Chunringen Ortolf de Rammestaine Gundachir de Stire Ruodolf Stubech Chunrat de Puhelno et frater eius Dietrich Rudolf de Pielah de burgensibus Chunrat iudex Wisint hammannus Olricus Clesterbant Chuno Marquart et Albreth causores Chunrat Grizzel Olrich Wisint Ernest Chun Hartrat Acta sunt hec anno domini MCXCII anno pontificatus nostri secundo indictione X feliciter Ego Hainricus decanus subscribo Ego Megengotus prepositus subscribo Ego Werenherus prepositus subscribo Ego Hainricus subscribo Ego Arnoldus subscribo Ego Chadelhohus subscribo Ego Timo subscribo Ego Werenherus subscribo Ego Heinricus subscribo Ego Richerus subscribo Ego Chunradus subscribo