Charter Document - 04270016
Charter Number: | 04270016 |
---|---|
Cartulary Title: | St. Pölten, Augustiner Chorherren (976 - 1668 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1190 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Memores sint omnes christiani quod Wernherus sacerdos de Tulne pro remedio anime sue et parentum suorum predium suum Tulne videlicet curiam et X iugera agri et vineam in Friendorf super altare sancti Stephani in domo Sancti Yppoliti tempore Heimonis propositi delegavit eo pacto ut ipse et filius eius Otto idem predium et aliam vineam sue vinee collateralem quam ante ab Ypolitensi ecclesia in beneficium susceperat omnibus diebus suis possideant interim quoque Yppolitensi ecclesie et fratribus in ea deo militantibus censum XXIIII denariorum annuatim persolvant Huius rei testes sunt Heimoa prepositus Heinricus decanus Heinricus albus Sifridus Albero Olricus Liupoldus Albrandus Mathias Pernoldus et ceteri fratres in domo Sancti Ypoliti Altmanus miles Eberger Pernolt Liupolt Rupreht de Tulne Rudolf in Valle et filii eius Rudolf et Heinricus Otto et filii eius Otto et Chunrat Gotfrit Wernher Utto filius Heinrici Chaergel Chunrat filius Chunradi Grossi magister Adeloldus et Poto Olricus Engelschalch de Pircha Naenker de Haselpach Liupolt Arnolt