Charter Document - 04270014
Charter Number: | 04270014 |
---|---|
Cartulary Title: | St. Pölten, Augustiner Chorherren (976 - 1668 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1188 |
Date type: | Internal, A.D., Episcopal |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine sancte et individue trinitatis Theobaldus dei gracia Pataviensis episcopus cunctis Christi fidelibus salutem in perpetuum Cum omnibus Christi fidelibus et ecclesiis per episcopatus nostri diocesim circumquaque constitutis in causis et peticionibus iustis et ideoneis benignum favorem prestare debeamus summopere tamen monasteriis et ecclesiis ab antecessoribus nostris in laudem Christi sanctorumque fundatis beneficia seu quecumque subsidiorum suffragia nos debere cognoscimus Innotescat igitur tam presentibus quam et futuris Christi fidelibus quod nos felicis memorie antecessoris nostri domini Chuonradi venerabilis quondam Pataviensis episcopi filii marchionis Liupoldi concambio cum fratribus in domo Sancti Ypoliti facto iuxta peticiones ipsorum iure nostro astipulari dignum iudicavimus Modus autem concambii talis est Prefatus iam pie recordationis antecessor noster dominus Chuonradus curiam maiorinam in loco qui dicitur Wernhersdorf a predictis memorate ecclesie fratribus plurimis annis iuste hactenus possessam unanimi ipsorum consensu in suam suorumque successorum potestatem et ius possessionis huius concambii tenore suscepit ut duo beneficia Spraezern cum decimis novalium infra terminos parrochie Sancti Ypoliti ex tunc in reliquum tempus futurorum ad Pata viensem episcopum pertinentium pari iure possessionis ipsi fratres reciperent Quod et ita factum testibus idoneis plerisque adhuc vivis pariter quoque scriptis sepe iam dicti fratres comprobare paratos se exhibuerunt et ut nos ius eiusdem concambii litteris nostre confirmationis corroboraremus exorabiles non invenerunt Nos igitur antecessoribus nostris in hac quoque parte pro debito deferentes pretaxatum iam concambium cum propria voluntate cum kathedralium nostrorum consilio nec non et subscriptorum ministerialium nostrorum testimonio presertim cum presenti pagina nostro sigillo signata ut inconvulsum maneat et perpetuo ratum in nomine domini nostri Jesu Christi et tam successorum nostrorum quam et antecessorum nostrorum auctoritate confirmamus Huius confirmacionis testes sunt de choro Pataviensi Purchardus Wernherus prepositus magister Richerus Chunradus Swevus magister Sigelochus Pruno sacerdos Hainricus de Stoufe Rudolfus plebanus Otto de Lengenbach o Rudolfus Stuobech Irnfridus de Gnanendorf Albero de Viehofen Waltherus de Tannenberch Ortolfus de Griezchirchen Otto de Stouderstorf Waltherus semiliber Fridricus de Sconebuohel et frater eius Mangoldus Hermannus de Steudersdorf et gener eius Heinricus Arnoldus de Spraezern Sighardus camerarius Rudolfus de Walde et fratres eiusv Chunradus Otto Heinricus Rudolfus marschalcus Marquardus Chreier iunior Hartliep Euander de Leimgrube Acta sunt hec anno domini MCLXXXVIII indictione VI tempore domini Theobaldi venerabilis Pataviensis ecclesie episcopi decimo octavo ordinacionis sue anno