Charter Document - 04270012
Charter Number: | 04270012 |
---|---|
Cartulary Title: | St. Pölten, Augustiner Chorherren (976 - 1668 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1176 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine sancte et individue trinitatis Dipoldus Pataviensis dei gratia episcopus tam presentibus quam futuris in perpetuum Ex debito pastoralis officii cui divina permissione licet inmeriti et inpares viribus deservire tenemur nobis incumbere non incongrue videtur ut personas in episcopatu nostro divinis mancipatas obsequiis presertim in monasteriis a nostris predecessoribus dive memorie fundatis paterno debeamus affectu intueri et earum indigentie pro posse nostro liberalius subvenire rationi siquidem consentaneum esse videtur quod eorum defectibus pro tempore nostra subveniat facultas quorum precibus non solum nostra verum etiam omnium fidelium Christi salus accipit incrementum Intuitu ergo et spe divine retributionis commoniti precibus quoque karissimi in Christo filii Hainricia in Sancto Ypolito prepositi fratrumque suorum nichilominus inclinati pie recordationis antecessoris nostri domni Chuonradi Pataviensis episcopi tradicionem quam videlicet Ypolitensi ecclesie in usus fratrum ibidem deo militantium tradidit ecclesiam Askerichespruke cum decimis et aliis que sui iuris erant confirmamus et auctoritate dei omnipotentis et nostra roboramus Preterea secundum terminos designatos partem nemoris in loco qui dicitur Pergaren apud Hunteshaim siti quo ecclesiam in honorem Christi et beati Andree in cimiterio Sancti Ypoliti dotavimus in usus prefate ecclesie nostro iure traditam auctoritate dei confirmamus et tam hanc nostram quam et prememoratam tradicionem sigilli nostri inpressione et testimonio perpetuamus Si quis autem hanc nostre confirmationis paginam infringere vel ei ausu temerario contraire attemptaverit indignationem omnipotentis dei se noverit incursurum cum Abyron et Dathan nec non cum Juda traditore pessimo divini examinis ultioni subiacere Cunctis autem hec servantibus et nostre tradicioni benigno favore occurentibus sit pax et exsultatio per eum qui erat et qui est et qui venturus est ut reddat unicuique iuxta opera sua amen Ego Dipoldus Pataviensis episcopus subscribo Ego decanus Fridricus subscribo Ego Wernherus prepositus subscribo Ego Mengoldus archidiaconus subscribo Ego Fridericus archidiaconus subscribo Ego Uolricus prepositus subscribo Ego Burchardus canonicus Babenbergensis et Pataviensis de Chambe subscribo Ego Rudigerus canonicus Pataviensis subscribo Ego Rudigerus dyaconus canonicus et magister Pataviensis subscribo Ego Arnoldus Castor Pataviensis canonicus subscribo Ego Gozwin prepositus subscribo Ego Marquardus Sancti Andree prepositus subscribo Ego Degenhardus capellanus subscribo Ego Tagnoe subscribo