Charter Document - 04270011
Charter Number: | 04270011 |
---|---|
Cartulary Title: | St. Pölten, Augustiner Chorherren (976 - 1668 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | |
Date: | 1170 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Venerando patri et domino abbati in Tegrinsea et religioso eiusdem ecclesie conventui H Ypolitensium qualiscunque minister cum universis fratribus suis cum obedientia devotas orationes et servitium Cum manifestum sit quod ad decorem domus dei tum materialis tum et spiritualis devotio vestra iugiter intendat quod in presentiarum nostreque devotioni larga pietas vestre subveniat omnino super speramus Que sumus ergo liberalitatem vestram ut iuvenem illum arte pictoria satis peritum qui apud vos est H nomine in partes nostras transmittatis quatenus adminiculo eius picture decorem quem in ecclesia nostra cepimus favente deo per ficia mus Equidem quantum in cepto opere per ipsum proficiemus tantum profecto meritis vestris concedere coram deo non dubitamus Preterea supradictum iuvenem cum honore faciemus ad vos remeare