Charter Document - 04270007

Charter Document - 04270007


Charter Number: 04270007
Cartulary Title: St. Pölten, Augustiner Chorherren (976 - 1668 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1157
Date type: Internal, A.D., Episcopal, Regnal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Chuonradus dei gracia Pataviensis episcopus cunctis ecclesie sue Christique fidelibus salutem in perpetuum Sicut ex bona intentione deo vovenda sunt et exsolvenda caritatis opera sic etiam quando soluta fuerint ne in oblivionem veniant aliqua confirmationis vota diligenter sunt posterorum memorie transmittenda Huius rei gracia in presenti pagina presentibus pariter et futuris Christi fidelibus notificamus qualiter quidam germani fratres beati protomartyris Stephani ministeriales de ecclesia sancti Odalrici Rodebertus Diemo Willihelmus predium quoddam quod in eademe villa visi sunt possedisse sue suorumque predecessorum salvationi consulentes canonicis Sancti Ypoliti quandoque post obitum suum in oblationem et augmentum prebende contulerunt et ad hoc consensum meum sine quo tradicio illa fieri non poterat ipsi pariter donatores et quibus datum est illud predium prememorati fratres facili peticione optinuerunt Inde est quod et nostrum in hac re consensum et predictorum oblationem virorum corroborare cupientes noticiam hanc in presentia fidelium nostrorum in domo sancti Floriani conscribi fecimus et sigillo nostro infra sicut evidens est corroborari Acta sunt hec anno post incarnationem domini millesimo CLVII anno vero episcopatus nostri octavo imperante domino augusto Friderico anno imperii sui vi Testes sunt ex nobilibus quidem et liberis Hallensis comes Engilbertus et suus eiusdem nominis filius Adalrammus de Chamba O[]dalricus de Ecclesia Sancte Marie ex ministerialibus vero nostris Otto de Strubine cum fratre suo Engilberto Hartmodus pincerna Ruodegerus iudex Porn cum fratre suo Rodigero de Holzhusin