Charter Document - 04260038

Charter Document - 04260038


Charter Number: 04260038
Cartulary Title: Spital am Pyhrn, Kollegiat 1190 - 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1299
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine S et indiuidue trinitatis Nos Rudolfus dei gracia dux austrie et Stirie dominus carniole marchie ac portus naonis omnibus tam presentibus quam futuris hanc paginam inspecturis Salutem in domino Quoniam diuine largitatis gracia omnium ecclesiarum Christi deffensores constituti sumus precipue tamen earum curam gerere debemus quas karitas piissimorum hominum neccessitati pauperum instituit prouenturas Ea igitur que hospitali sancte marie in pede montis Pyrdonis salubriter constituti facere volumus de gracia speciali scripto nostro patenti perpetuari iussimus propter deum Sane ad instanciam hainrici magistri domus eiusdem omnia iura que a nostris antecessoribus hospitale predictum accipere meruit ab antiquo sibi de nostre plenitudine largitatis recognoscimus vt debemus et ad confirmacionis graciam admittimus vniuersa Hec sunt autem que specialiter duximus exprimenda vt in perpetuum debeant eidem domui remanere penitus inconcussa videlicet aduocacia et iudicium seculare quod Lantgeriht nuncupatur que duo sub hac forma dicta domus semper obtineat pleno iure vt scilicet omnia ipsius predia et homines vbicunque sub nostro dominio fuerint et districtu nostra debeat magnitudo illa deffendere manu clemencie speciali nullum ex hoc preter eterne retribucionis premium accepturi exclusis pene omnibus qui subaduocati dicuntur de quibus in eternum aliqua mencio esse non debet in hospitali prefato nisi magister domus eiusdem bono animo duxerit postulandum aliquem bonum virum cum viderit expedire De iudicio vero seculari nos ita statuimus obseruandum quod omnia sua predia sicut et nostra sint ab omni strepitu iudicum aut aliorum quorumcunque libera et exempta preter hoc solum quod reus mortis existens post sentenciam coram magistro domus eiusdem uel suo substituto prolatam nostro judicio solis vestibus quas cingulo clausas habet finaliter assignetur salua hospitali omni re mobili et immobili quam habuerit taliter condempnatus Ceteris omnibus clausis maioribus et minoribus criminalibus et ciuilibus quocunque nomine preditis sine nostrorum iudicum presencia terminandis coram magistro illo qui prefuerit hospitali Concedimus etiam eidem domui et recognoscimus liberam potestatem in nostris nemoribus sitis in valle Gerstensi noualia suscitandi et pro vtilitate sua quelibet exercendi preter venaciones maiorum ferarum quas tantum nostris iocunditatibus volumus reseruari De aliis omnibus concedentes eidem plenariam potestatem Insuper per totum nostrum districtum in terra pariter et in aqua ius habeat sicut ex antiquo domus predicta vt videlicet omnia que deduxerit in victualibus vino et aliis ad usum pauperum et hospitum quibus ibi debita humanitas exhibetur libere transeant sine muta nec ab aliquo nostro judice vel officiali vel exactore quocunque impedimenta alicuius vt per inpignoraciones et huiusmodi obstaculum aliquod paciatur Ceterum licenciam damus atque potestatem omnibus ministerialibus nostris atque aliis beneficia a nobis in feodo habentibus predia ac beneficia atque possessiones suas cum omnibus vsibus fructuariis cultis et incultis quesitis et inquirendis prefato hospitali libere conferre eandemque ecclesiam pauperum sedulam alitricem ac ministram pro vt voluerint rebus suis et prediis ditare quatinus eis et nobis in districto christi judicio fiat retribucio eternorum Et ne quis in posterum hec statuta nostra infringere valeat ipsa sigilli nostri appensione iussimus roborari Huius rei testes sunt Hermanniis de Landeberch Marschalcus Eberhardus et Hainricus et Fridericus fratres de Waltse vlricus de cappella Wernherus de Slierbach magister Bertoldus prothonotarius curie nostre Dominus Johannes plebanus de noua ciuitate cappellanus curie nostre et alii quam plures fide digni Datum in Lintza anno domini MCC nonagesimo nono jn crastino jnuencionis sancti Stephani prothomartiris