Charter Document - 04260037
Charter Number: | 04260037 |
---|---|
Cartulary Title: | Spital am Pyhrn, Kollegiat 1190 - 1300 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Protection |
Date: | 1298 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Albertus dei gracia romanorum rex semper augustus vniuersis romani imperii fidelibus graciam suam et omne bonum Cum uos discretum virum heinricum verum et legittimum procuratorem hospitalis in pirno monte ibidem canonice institutum notarium venerabilis episcopi babenbergensis in nostrum capellanum bonaque predicti hospitalis quod solum per nostram graciam poterit reformari in nostram tuicionem et regie manswetudinis graciam receperimus specialem vniuersis vobis mandamus firmiter et districte quatenus predictum hospitalerium in agendis ecclesie sue pro nostra reuerencia promouere curetis nonpacientes ipsum ab aliquo contra iusticiam perturbari vel in bonis ecclesie sue aliquomodo molestari scientes quod ipsius offensam nobis esse decernimus irrogatam Datum in Nurmberch anno domini millesimo CC nonagesimo viij vj kalendas decembris indictione xij regni vero nostri anno primo