Charter Document - 04260036
Charter Number: | 04260036 |
---|---|
Cartulary Title: | Spital am Pyhrn, Kollegiat 1190 - 1300 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1286 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Ne per decursum temporis ea que fiunt sub tempore in nichilum redigantur consueuerunt propter debilem memoriam hominum litterarum testimonio perhennari Nos igitur arnoldus dei et apostolice sedis gracia babenbergensis ecclesie episcopus vniuersorum notitie presentibus declaramus et scire volumus vniuersos quod ob reuerenciam gloriosissime Marie virginis et ob meritum dilecti capllani nostri Chunradi prouissoris hospitalis Pirni montis omnes donaciones confirmaciones factas eidem hospitali a predecessoribus nostris Ottone videlicet secundo Timone Ekkeberto Heinrico Berchtoldo babenbergensis ecclesie pie memorie pontificibus super bonis possessionibus et iuribus que dicta domus iusto titulo racionabiliter sine preiudicio nostre ecclesie hactenus possedisse noscitur gratas atque ratas habere volumus et habemus predicta singula et vniuersa prensentibus innouantes Datum apud aterse anno domini millesimo ducentesimo octogesimo sexto kalendis octobris Huius rei testes sunt Lupoldus prepositus nostre ecclesie dictus de grindelach Heinricus prepositus veteris capelle Ratisponensis dictus de schellenberch fridericus de truhendingen Heinricus vligarius nostre ecclesie canonici chunradus decanus ecclesie sancti stephani wernhardus notarius et alij quam plures