Charter Document - 04260032
Charter Number: | 04260032 |
---|---|
Cartulary Title: | Spital am Pyhrn, Kollegiat 1190 - 1300 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1283 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Berchtoldus dei gracia Babenbergensis Episcopus omnibus presentes litteras inspecturis salutem in domino Cum necesse sit propter labilem hominum memoriam scripturarum testimonio confirmari que piis Ecclesiis conferuntur Notum faciamus tam presentibus quam futuris quod nobilis uir Gotfridus de Truchsen nobis vnum pheodum vf dem Gastay super fluuium Steyram et medietatem vnius noualis super fluuium Sternich que sita sunt in valli Gerstensi que a nobis et ab Ecclesia nostra iure pheodali possidebat et vnum Cellarium in foro Chirchdorf quod quartam partem aree continet de quo nobis annuatim iij denarios nomine ciuili quod purchreht uulgariter nuncupatur uoluntarie resignauit petens humilime ut iam dicta bona hospitali Sancte Marie in pirno monte ob anime sue remedium couferre dignaremur Nos vero suis peticionibus pium inpercientes consensum memorata bona dicto hospitali coritulimus et sigilli nostri munimine confirmamus Datum Wienne Anno domini MCCLXXXIIJ VJ Idus Octobris