Charter Document - 04260031

Charter Document - 04260031


Charter Number: 04260031
Cartulary Title: Spital am Pyhrn, Kollegiat 1190 - 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1283
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine domini Amen Ego Gotfridus de Truchsen notum facio tam presentibus quam futuris quod de bona uoluntate fratris mei vlrici curiam meam in leyten et feodum vf dem Gastay super fluuium Steyram situm in valle Gerstensi cum omnibus usibus cultis et incultis quesitis et inquirendis pro remedio anime mee et omnium parentum meorum dedi Ecclesie hospitalis sancte Marie in pirno monte perpetuo possidenda sicut littere continent nostrorum sigillorum munimine roborate Ego vero postmodum Wienne constitutus dimidium nouale super fluuium Steyrnich in valle Gerstensi et cellarium in Chirchdorf quod quartam partem aree continet quod possedi iure ciuili quod purchreht uulgariter nuncupatur dicto hospitalj post mortem meam legaui ob remedium anime mee et remissionem meorum peccatorum libere possidenda et ipsa tunc vna cum feodo supra dicto vf dem Gastay quia ipsa ab Ecclesia Babenbergensi in feodo tenui venerabili domino Berchtoldo tunc eiusdem Ecclesie Episcopo resignaui et petiui iam dicta bona per ipsum memorato hospitali suis litteris confirmari In cuius rei testimonium ne post mortem meam per alicuius rebellem et inanem contradictionem a dicto hospitali memorata bona possint alienari presentes litteras scribi feci et sigilli mei munimine roborari Datum Wienne Anno domini MCCLXXXIIJ VJ Idus Octobris