Charter Document - 04260029
| Charter Number: | 04260029 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Spital am Pyhrn, Kollegiat 1190 - 1300 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1282 |
| Date type: | Internal, A.D., Calendar |
| Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine domini Amen Cvm propter labilem memoriam hominum dona que piis ecclesiarum locis fiunt necesse sit scriptis et testibus perhenniri Ego Wernherus de Slirbach notum esse cupio tam presentibus quam fvturis Quod ego ecclesie Hospitalis Sancte MARIE in Pyrno monte pro remedio anime mee omniumque progenitorum meorum tres Mansos sitos in Savtarn donaui libere et absolute iure proprietario et perpetuo possidendos Nvllo mihi uel aliquo parentum meorum in eisdem mansis iure aduocacie reseruato Vervm vir discretus Chunradus provisor dicti hospitalis memoratos Mansvs post meam donacionem mihi contulit pro tempore vite mee possidendos tali condicione vt annvatim in Natiuitate beate Marie virginis LX denarios vsvalis monete predicte ecclesie soluam Post obitum vero mevm iam dicti mansi cum omnibus iuribus et bonis quesitis et inquirendis ad predictam ecclesiam revertentur Huius rei testes sunt dominus Vlricus de capella capitanevs Stirensis ciuitatis iudex provincialis superioris Austrie dominus Hainricus de Havnvelde Dominus Wichardus de polnhaim dominus Gotfridus et Vlricus fratres de Trvhsen Wichardus de Silberwerche Phylippus de polnhaim Johannes de Ror dominus Gotfridus viceplebanus de Chyrchdorf et alij quam plures fide digni Et ne super hac donacione mea aliqua dubietas in posterum oriatur presentem litteram Sigilli mei mvnimine roboravi Datum in Aneso Anno domini MCCLXXXII IIII kal Febrvarii
