Charter Document - 04260028
Charter Number: | 04260028 |
---|---|
Cartulary Title: | Spital am Pyhrn, Kollegiat 1190 - 1300 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1282 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine domini amen Cum propter labilem hominum memoriam necesse sit scriptis et testibus perennarj que piis ecclesiarum traduntur locis Ego Otto de Zellingen notum esse cupio tam presentibus quam futuris quod ego ius quod mihi competebat in vno feodo sito in valle Gerstensi quod vulgariter vnder dem puehel nuncupatur et heinricus filius quondam Rutarij a me ivre feodalj possedit et ecclesie hospitalis sancte Marie vendidit in Pyrno monte ob remedium anime mee dicto hospitalj contuli et legaui empcionj eidem et vendicionj liberum et voluntarium presens consensum presentibus confirmaui et presentes literas sigillj mei munimine roboraui Huius rej testes sunt dominus vlricus de capella tunc capitaneus Stirie ciuitatis et judex prouincialis supra Anasum dominus Heinricus de hawvelde dominus wernherus de slierpach poppo de Grvonenburch et alij quam plures fide dignj Datum in stiria ciuitate anno domini MCCLXXXII XI kalendas marcij