Charter Document - 04260024

Charter Document - 04260024


Charter Number: 04260024
Cartulary Title: Spital am Pyhrn, Kollegiat 1190 - 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1279
Date type: Internal, A.D., Calendar, Regnal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Rvdolfus dei gracia Romanorum rex semper Augustus Omnibus tam presentibus quam futuris hanc litteram inspecturis salutem Quoniam diuine largitatis gracia omnium ecclesiarum christi defensores constituti sumus precipue tamen earum curam gerere debemus quas karitas piissimorum hominum necessitati pauperum instituit prouenturas Notum sit igitur omnibus christi fidelibus quod nos hospitali sancte Marie in pirno monte vallis gerstensis Patauiensis diocesis a quondam Ottone secundo Babenbergensi episcopo et Liupoldo duce Austrie et Styrie ordinato siue fundato omnia priuilegia libertates et iura ipsi hospitalj a dictis fundatoribus et eorum successoribus seu alijs ducibus et principibus quibuscumque concessa seu tradita confirmamus innouamus et ex liberalitate regie mansuetudinis approbamus expresse vero ad instar pie memorie f ducis Austrie et Styrie aduocaciam eiusdem hospitalis pro anime nostre remedio taliter nobis assumimus vt omnia bona ipsius infra terminos regiminis nostri constituta omni jure judicum theloneorum seu mutariorum tam in ducatu Austrie quam Styrie postposito sola spe diuine retribucionis nostre proteccionis viribus tueamur Si quis etiam ministerialis noster superna inspiratione commonitus prefato hospitali aliquid prediorum suorum conferre voluerit hoc faciendi liberam permittimus opcionem Et ne quis in posterum hec statuta nostra infringere valeat ipsa sigilli nostri appensione iussimus roborari Datum Wienne XV kalendas Julij jndiccione VII anno domini MCCLXXIX regni uero nostri anno sexto