Charter Document - 04260023
Charter Number: | 04260023 |
---|---|
Cartulary Title: | Spital am Pyhrn, Kollegiat 1190 - 1300 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1278 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Nos Berchtoldus dei gratia Babenbergensis episcopus protestantes profitemur presencium per tenorem et scire volumus vniuersos quod nos ob diuine remuneracionis meritum et propter fidelia seruicia a dilecto fideli nostro Chunrado hospitalario Pirnumontis nobis et nostre ecclesie exhibita et in posterum exhibenda super aram sancte Marie virginis hospitalis ecclesie omnia bona cum suis iuribus nobis conpetentibus in eisdem bonis cultis et incultis quesitis et inquirendis cum nemoribus et foresta a loco illo vbi fluit fluuius Muetnich in fluvium Tanpach ex una parte ex alia vero vbi fluvius Mosernich defluit in eundem fluuium Tanpach secundum descensum pluvialis aque ex utraque parte moncium a terminis nostre ecclesie concurrentibus ad terminos Admuntensis ecclesie donauimus et legauimus pleno iure In cuius rei testimonium et stabilem firmitatem presentes litteras scribi iussimus et nostri sigilli robore insigniri Huius rei testes sunt Chunradus et wernhardus nostre curie cappellani et notarii vlricus dapifer de Neuuensdorf Luduuicus de chlamstein Berchtoldus vochenperger Chunradus de algersdorf Chunradus filius Brunwardi et alii quam plures Datum et actum in hospitali Pirnimontis anno domini millesimo ducentesimo septuagesimo octauo decimo kalendas julij