Charter Document - 04260022
Charter Number: | 04260022 |
---|---|
Cartulary Title: | Spital am Pyhrn, Kollegiat 1190 - 1300 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1277 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Heinricus dei gratia Comes Palatinus Reni Dux Bawarie omnibus presentia inspecturis inperpetuum volentes indempnitatibus Ecclesiarum prouidere et profectibus consulere cum effectu vt per concessionem temporalium opitulante diuina gratia possimus eterne beatitudinis brauium adipisci Hinc est quod hospitale sancte Marie in Pirno Monte cognoscentes grauibus hospitalitatis oneribus subiacere ipsurn inspecta prouidentia Chunradi tunc prouisoris ibidem in gratiam defensionis nostre recepimus spiritualem ratificantes et approbantes omnia priuilegia progenitorum nostrorum sev quorumcumque ducum Austrie vt ipsa tempore nostro maneant inconuulsa ita vt non detrimentum sed augmentum in suis iuribus et emunitatibus debeat experiri vnde predicte domui nullus ex nobis attinentibus audeat nouercari Vt igitur hec firma et rata permaneant et nullam calumpniam paciantur presens instrumentum tradimus nostri sigilli munimine roboratum Datum in Wels Idibus Jan Anno domini M ducentesimo Septuagesimo septimo Testes Wernhardus de Schowenberch Vlricus de Abensperch Albertus de Hals Grimoldus et Chunradus fratres de Prising Wichardus de Pollenheim Alhardus de Frowenhoven Heinricus de Rorbach Wernhardus Capellanus de Maurchirchen Fridericus Ratisponensis Ecclesie Canonicus Wintherus Waltherus et Otto Notarii