Charter Document - 04260019
Charter Number: | 04260019 |
---|---|
Cartulary Title: | Spital am Pyhrn, Kollegiat 1190 - 1300 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1265 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine dominj amen Cum breues sint dies hominis super terram et nichil sit preter dei graciam et celestem gloriam sempiternum necessarium est et salubre ut in exhibitionibus operum pietatis et distributionibus elemosinarum querantur eterne solatia claritatis Quia sicut aqua extinquit flammam ignis sic elemosina multitudinem peccatorum Nos igitur Wlricus dei gracia dux Karinthye dominus Carniole aspirantes tum temporalibus huius mundi in pauperibus personis religiosis et locis ecclesiasticis elemosinarum beneficentia seminare ut habeamus in futuro metere fructus gaudij sempiterni notum esse uolumus uniuersis tam presentibus quam futuris quod ob reuerenciam gloriose dei genitricis Marie et etiam in remissionem nostrorum peccaminum nostrorumque progenitorum qui ex hoc seculo transierunt hospitali ipsi beate virginis in pyrno tres mansos sitos aput pulst conferentes quatuor marcas et XXVIII denarios in redditibus dedimus libere et solute nullis nobis siue nostris iudicibus in eisdem bonis iuribus reseruatis sed dicto hospitali habeant pacifice deseruire ita ut famulantes deo ibidem tempore quadragesimali in oleo ficubus et anguillis consolacionis remedium percipiant in nostri memoriam annuatim Et ne talis nostra donacio et constitucio elemosine possit per aliquos nostros subtrahi successores uel in posterum aliqualiter cauillari pro confirmatione perpetua ecce dedimus nostra scripta sigilli nostri caractere consignata Huius rei testes sunt Fridricus noster consubrinus nobilis marchio uerone Dominus Heinricus et dominus Ortolfus capellani nostri Chunradus et waltherus notarij Heydenricus de Heyllek wilhelmus de Chreijch werenhardus dictus Cheusel Leonhardus de Sibeneych Ramungus et Guntherus nostri ciues in sancto vito et alii quam plures Actum anno domini MCCLXV XVI Kalendas aprilis jndicione octaua