Charter Document - 04260017
Charter Number: | 04260017 |
---|---|
Cartulary Title: | Spital am Pyhrn, Kollegiat 1190 - 1300 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1263 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine domini amen Ne ea que fiunt in tempore simul cum processu temporis a memoria hominum sicut umbra repente transeant et labantur necesse est ut scripture testimonio quod obliuionis vitium non patitur eternentur Hinc est quod nos vlricus dei gracia Dux Karinthie dominus carniole ad notitiam vniuersorum presens scriptum intuentium cupimus peruenire quod ob remedium patris nostri et domini Bernhardi felicis recordationis progenitorum nostrorum et precipue ut salus nostra ex hoc apud dominum augeatur ecclesie siue hospitali in pyrn olei unam saumam ducentas anguillas et ducentas petias ficuum de nostra libera voluntate donauimus annuatim nos quoque nuncium predicte ecclesie circa purificacionem virginis gloriose annis singulis de predicta elemosyna tam diu tenebimur in Karinthia expedire donec ipsi ecclesie tantum de redditibus super terram assignemus vnde oleum anguille et ficus comparari poterunt uel haberi sed ut exinde in presenti vita salutis meritum reportemus procurator predicti hospitalis cum suis sacerdotibus nostri habebunt memoriam benefactorum sicut aliorum suorum vt autem nostra donacio robur teneat perpetue firmitatis presentem cartam scribi prouidimus et sigilli nostri munimine in cautelam et euidens testimonium roborari Testes vero sunt Vlricus comes de Hevnenburch magister albricus prepositus sancti virgilii dominus heinricus noster capellanus cholo de seldenheim sifridus de Mernberch nycolaus de Levnberch Heinricus de Helphenberch ortolfus de Strechwich weriandus de Traberch wlfingus de Treunstein Ditmarus de Engelschalcvelde Heinricus de Prunne Fridericus de stadekke et alii quam plures Actum apud Chremsmunster anno MCCLXIII III nonas Junij