Charter Document - 04260015

Charter Document - 04260015


Charter Number: 04260015
Cartulary Title: Spital am Pyhrn, Kollegiat 1190 - 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1259
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Bertholdus dei gratia Babenbergensis episcopus omnibus presentium inspectoribus tam presentibus quam futuris perhennem noticiam subscriptorum Ne rerum gestarum memoriam tollat obliuio ipsam iuuari conuenit testibus et scriptura ad noticiam igitur omnium tenore presentium uolumus peruenire quod nos precipue propter deum respectu quoque iuris quo domus hospitalis sancte marie in pede montis pyrdonis Babenbergensem respicit ecclesiam recognoscimus dicte domui omnia iura que a Babenbergensi ecclesia et a nostris predecessoribus noscitur habuisse confirmacionem eciam felicis recordacionis quondam Heinrici antecessoris nostri Babenbergensis episcopi sepe dicte domui factam super bonis iuribus et omnibus possessionibus que quondam Hertnidus de Orte a Babenbergensi ecclesia iure feodali possidebat inter fluuium dictum Styer et montem pyrdonem ratam habemus atque gratam et ipsam presentis scripti patrocinio comunimus Et ne super hoc facto aliqua dubitatio ualeat suboriri presentes litteras fieri iussimus et nostri sigilli munimine roborari Huius rei testes sunt auunculus noster Heinricus dictus de Geroltsekke prepositus Babenbergensis Eberhardus de Schawenberch Albertus dictus Rindesmul canonici Babenbergenses jtem vlricus de Sluzlberch avunculus noster Herdegnus de Grindelah Otto de puchfelt wolframus pincerna de Reut Albertus de Zyl et alij quam plures Datum in domo dicti hospitalis anno domini MCCLVIIII XV Kalendas nouembris