Charter Document - 04260013
Charter Number: | 04260013 |
---|---|
Cartulary Title: | Spital am Pyhrn, Kollegiat 1190 - 1300 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1259 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Bertholdus dei gracia Babenbergensis episcopus vniuersis presens scriptum inspecturis salutem in omnium saluatione Ex relacione patrum antiquorum credimus fideliter esse sanccitum res gestas et fide dignas litteris sigillatis firmiter obseruari ad notitiam igitur tam presentium quam futurorum per tenorem presentium volumus peruenire quod nos donacionem in novalibus per Hertwicum dilectum nobis vvlgariter in Winchel nominatum dictum de Syppah ad hospitale sancte Marie in Pyrno monte factam ratam habere volumus et presenti scripto firmamus et ne super huiusmodi confirmacione aliqua dubitatio valeat suboriri presentem litteram fieri iussimus nostri sigilli robore munitam Datum anno domini MCCLIX XV Kalendas nouembris