Charter Document - 04260010
Charter Number: | 04260010 |
---|---|
Cartulary Title: | Spital am Pyhrn, Kollegiat 1190 - 1300 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1254 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Heinricus dei gratia Babenbergensis episcopus statum ecclesiarum nostrarum pia sollicitudine considerantes ea que ipsis conferuntur pro sui vtilitate memorie commendamus Ne propter prolixitatem temporis et labilem recordationem hominum hoc quod vtiliter gestum est consumat obliuio Ad omnium itaque Christi fidelium tam presentium quam futurorum notitiam peruenire cupimus quod nos cum per montem pyrdonem transire deberemus a dilectis nobis magistro hospitalis sancte marie in pyrno monte et fratribus eiusdem domus honeste suscepti et humane sumus tractatj magnis ipsorum precibus benignum inpercientes consensum omnia bona que hertnidus de ort dicto hospitali deleganda deuouerat nos pro gloria eternorum et remedio anime nostre eidem hospitalj perpetua donatione tradidimus vt autem hec nostra donatio et confirmatio firma sit et inconuulsa hanc paginam scribi fecimus et sigilli nostri munimine roborarj Acta sunt hec in domo hospitalis anno dominj MCCLIIII decimo Kalendas decembris