Charter Document - 04260009
| Charter Number: | 04260009 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Spital am Pyhrn, Kollegiat 1190 - 1300 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1254 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Nos Heinricus dei gratia Babenbergensis episcopus presenti scripto notum facimus vniuersis quod nos precipue propter deum respectu quoque iuris quo domus hospitalis sancte Marie in pede montis Pyrdonis apud Windischgersten Babenbergensem respicit ecclesiam recognoscimus dicte domui omnia iura que a babenbergensi ecclesia hactenus noscitur habuisse Remittimus etiam ei possessionem bonorum de quibus inter nos et dictam domum hospitalis questio orta fuit et liberas dimittimus et quietas omnes possessiones quas iuste et rationabiliter sepe dicta domus temporibus predecessorum nostrorum iusto tytulo sine preiudicio ecclesie nostre noscitur possedisse jn cuius rei testimonium presens scriptum iussimus sigilli nostri robore communiri Datum woluesperch anno domini MCCLIIII mense Februario XII jndictionis
