Charter Document - 04260008
Charter Number: | 04260008 |
---|---|
Cartulary Title: | Spital am Pyhrn, Kollegiat 1190 - 1300 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1253 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine patris et filii et spiritus sancti amen Ad equitandum presentium et futurorum calumpniam quique boni quod ecclesiis uel hospitalibus pia liberalitate conferunt perennare litterarum et sigillorum munimine consueuerunt Quapropter notum sit cunctis Christi fidelibus quod ego Albero de Pollenheim inspirante deo ob eius et gloriose virginis sancte Marie reuerentiam pro mea salute nec non omnium a quibus descendit mansus subsequenter nominandus domui hospitalis in piren sub fratre perhtoldo ordinis sancti benedicti domum eandem tunc temporis procurante dicto de ahliten potestatiua manu tradidi mansum in perndorf situm annuatim mediam libram monete publice seruientem donationem eandem litteris hiis et sigilli proprii munimine confirmando Datum welse anno domini MCCLIII in die purificationis beate virginis jndictione XI