Charter Document - 04260004

Charter Document - 04260004


Charter Number: 04260004
Cartulary Title: Spital am Pyhrn, Kollegiat 1190 - 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1245
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Innocentius episcopus seruus seruorum dei Dilectis filiis a magistro et fratribus hospitalis sancte Marie in alpibus patauiensis diocesis salutem et apostolicam benedictionem Sacrosancta Romana ecclesia deuotos et humiles filios ex assuete pietatis officio propensius diligere consueuit et ne prauorum hominum molestiis agitentur eos tanquam pia mater sue protectionis munimine confouere Eapropter dilecte in domino fili tuis iustis postulationibus grato concurrentes assensu personas uestras et locum in quo diuino estis obsequio mancipati cum omnibus bonis que impresentiarum rationabiliter possidet aut in futurum iustis modis prestante domino poterit adipisci sub beati Petri et nostra protectione suscipimus specialiter autem terras possessiones redditus et alia bona uestra sicut ea omnia iuste ac pacifice possidetis uobis et per uos hospitali uestro auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre protectionis et confirmationis infringere uel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum Datum Lugduni III nonas augusti pontificatus nostri anno tercio