Charter Document - 04260003

Charter Document - 04260003


Charter Number: 04260003
Cartulary Title: Spital am Pyhrn, Kollegiat 1190 - 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1241
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Qvoniam labescentibus temporibus simul cvm ipsis labitur memoria hominum necesse est ut scripto conmendentur que in recordatione digne haberi debentur Ea propter ego Amerlo hospitalis in Pirn tam presentibus quam futuris per presentem paginam notifico quod dominus Livtoldus de Pernowe et uxor sua prebendam unam consensu fratrum domus apud nos impetrauerunt pro qua prebenda L talenta antique monete dederunt Qui ut saluti animarum suarum melius prouiderent annuatim sex scaphia frumenti et sex auene de mensura in Anaso et duos porcos in usum comunis prebende dare promiserunt Insuper predium vnum in Ellinge reddens annuatim tres solidos ecclesie isti contulerunt Qualis autem ipsa prebenda cottidie esse debeat ne minus detur uel magis ab ipsis exigatur in presenti scripto exprimimus Quolibet die quatuor panes Si vero sacerdotibus in domo albus panis detur duo albi et duo siguli ipsis dentur Qualitas ferculorum uelut ipsi magistro hospitalis ipsis administretur siue ipso hospitalensi absente velut duobus sacerdotibus ipsis fercula impendantur Si vero tanta penuria eueniat ut domui annona in pane non sufficiat per ebdomadam mensuram vnam tritici que dicitur gorl ipsis tantum vsque ad nouam messem damus Quando domus tres carradas uini habuerit de meliori post primum uas dimidiam carradam ad annum ipsis dare promisimus ni forte tantus defectus uini fuerit de dimidia carrada statuta secundum quod conueniens uidetur remittant Quod si forte mutata uoluntate ab hospitali sponte recesserunt de omnibus que dederint nullam habeant possibilitatem repetendi nec etiam ipsis absentibus prebenda interea detur nisi denuo redierint prebenda predicta ut prius sine contradictione ipsis persoluatur Si unus u [] cesserit taliter ordinauimus Si dominus Livtoldus prior obierit vxori sue dimidietas prebende Statute in cibo et potu amministretur Si autem ipsa prius decesserit dominus L mensam hospitalis accedat et ueluti vni sacerdotum in omnibus sibi prouideatur et seruus unus sibi pascatur Nos vero huiusmodi conuentionem ecclesie vtilem esse deliberauimus maxime cum ipse dominus L firmiter promiserit vt sine omni dampno domus nobiscum stare uelit et ecclesie profectum et vtilitatem in omnibus uelit promouere Et ut nichil dubietatis in predictis ualeat reperiri de frumento et de porcis annuatim persoluendo sic definitum est Post mortem domini Livtoldi uxor sua frumentum et porcos non soluat sed si ipse superuixerit quamdiu per se familiam et domum habuerit sex scaphia et porcum vnum soluat donec comunem vitam fratrum eligere uoluerit vt in mensa hospitalarii ut predictum est reficiatur tunc amodo non soluat Acta sunt hec anno incarnationis domini MCCXLI domino Amerlone hospitalario sub hiis testibus dominus Volmarus sacerdos Heinricus sacerdos magister Chunradus de Lambach dominus Albertus cappellarius domini episcopi babenbergensis Heinricus Vlaeminc frater Chunradus Clauiger frater Perhtoldus frater Fridericus frater Heinricus de Wilbach Pilgrimus de Chirchdorf officialis ecclesie Heinricus Chrivchaer et alii quam plures