Charter Document - 04260002

Charter Document - 04260002


Charter Number: 04260002
Cartulary Title: Spital am Pyhrn, Kollegiat 1190 - 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Decree
Date: 1239
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine sancte et indiuidue trinitatis Nos Fridericus dei gratia dux Austrie et Stirie et dominus Carniole omnibus tam presentibus quam futuris hanc litteram inspecturis salutem Quoniam diuine largitatis gratia omnium ecclesiarum Christi deffensores constituti sumus precipue tamen earum curam gerere debemus quas karitas piissimorum hominum necessitati pauperum instituit prouenturas Notum sit igitur omnibus Christi fidelibus quod aduocaciam nouelli hospitalis Gaersten siti pro remedio anime nostre parentumque nostrorum ita nobis assumpsimus vt omnia bona ipsius infra terminos regiminis nostri constituta omni iure judicum theloneorum seu mutariorum tam in ducatu Austrie quam Stirie postposito sola spe diuine retributionis nostre protectionis viribus tueamur Si quis etiam ministerialis noster superna inspiratione commonitus prefato hospitali aliquid prediorum suorum conferre voluerit hoc faciendi liberam permittimus optionem Et ne quis inposterum hec statuta nostra infringere valeat ipsa sigillorum nostrorum appensione iussimus roborari Datum in ciuitate Anaso Anno incarnationis dominice MCCXXX IX jndictione XIII jn die sollempnitatis jnuentionis sancte crucis