Charter Document - 04237093

Charter Document - 04237093


Charter Number: 04237093
Cartulary Title: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000 - 1526 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1220
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
Monasterium.net

Charter:

Nicholaus Dei gratia [palatinus] et comes de Sopron universis ad quos presens scriptum pervenerit salutem in eo qui est salus omnium [Notitie] omnium volumus clarescere quod cum abbas ecclesie Beati Martini repeteret coram nobis a Dominico [Buda et] Stephano terram sufficientem cultui viginti aratrorum ex donatione Catlv illam memorate [ecclesie] collatam esse asserendo et in hunc modum diu inter eos lis agitaretur tandem ex beneplacito eorum et ad consensum plurimorum conventionem in hunc modum inter se fecerunt scilicet pretaxati viri D[ominicus] B[uda] et S[tephanus] concesserunt ecclesie prelibate terram arabilem ad decem aratra et terram nemorosam ad duo aratra in Sewn videlicet postposita omni contradictione iuridicionaliter perpetuo possidendam mediante pristaldo inter eos Poznano de genere Zak Ut autem hec conventio consensu nostro terminata salva semper et inconcussa permaneat in posterum presenti pagine eam commendari et munimine duplicis sigilli nostri fecimus confirmari Anno dominice incarnationis MCCXX