Charter Document - 04236093
Charter Number: | 04236093 |
---|---|
Cartulary Title: | Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000 - 1526 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1226 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document Reference Document for this Embedded Document Monasterium.net |
Charter:
Nicolaus Custa Batha Repe et Daniel filius eiusdem asserens eos servos fuisse ecclesie sed contumaciter se a iugo servitutis retraxisse et auffugisse illi vero ab antiquo se liberos fuisse perclamaverunt et privilegium regis Bela super libertate sua se etiam habere sunt professi Cumque illud privilegium in statuto termino coram archiepiscopo Strigoniensi et aliis multis nobis presentassent et diligenter ipsum una cum archiepiscopo et omnibus aliis idoneis et discretis ecclesiasticis personis inspexissemus comperimus omnino esse falsum Quos cum attentius et sollicite inquisissemus confessi sunt viva voce a quodam sacerdote nomine Bulchu capellano videlicet Pothonis comitis illud privilegium sibi de novo esse donatum Unde nos in hac causa ipsos censuimus ordine iudicario esse convictos et eos in pristinam servitutem esse redactos prelibate ecclesie Sancti Martini contulimus iure perpetuo possidendos Et ne ipsi nec aliquis pro ipsis aliquo umquam tempore agere vel litem coram nobis decisam presumat retractare presentes litteras concessimus sigilli nostri auctoritate confirmatas Anno Domini MCCXXVI