Charter Document - 04233093

Charter Document - 04233093


Charter Number: 04233093
Cartulary Title: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000 - 1526 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1219
Date type: Assigned
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
Monasterium.net

Charter:

Nicolaus palatinus et comes Supruniensis universis presentem paginam inspecturis salutem in Domino et omne bonum Ad notitiam universorum pervenire volumus quod cum homines ecclesie Beati Martini scilicet XXXII mansiones servorum de villa Zurunca qui ex debito servitutis porcos pascere tenentur ab officio eiusdem ecclesie domino Andrea rege ultra mare existente contumaciter se retraxissent abbas eiusdem ecclesie qui cum ipso rege iter peregrinationis arripuerat peracto voti debito fuisset reversus regi de infidelitate prememoratorum servorum querimoniam deposuit et accepto ab eo pristaldo Opa filio Michelis universaliter illos servos captivatos iuxta regis preceptum per rationem iudicii convincendos aduxit Qui in nostra presentia constituti reos se esse cognoscentes ad pedes abbatis provoluti servos se ecclesie fuisse sunt confessi Quos nos prout ordo exigebat iustitie iuxta infidelitatis eorum meritum condempnandos scilicet nasos ipsorum assos abbati sepedicte ecclesie tradidimus Nomina vero illorum servorum sunt hec Cucha Vnica Forcos Pete Viyalam Petur Paul Kartus Zuca et ceteri cognati eorundem Et ne labente cursu temporis hec in nostra presentia gesta a memoria hominum tollat oblivio testimonio presentis pagine commendata auctoritate sigilli nostri roboravimus