Charter Document - 04232256
Charter Number: | 04232256 |
---|---|
Cartulary Title: | Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000 - 1526 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1216 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document Monasterium.net |
Charter:
Universitas capituli Geuriensis omnibus Christi fidelibus ad quos littere presentes pervenerint salutem in vero salutari Universitati vestre notum facimus per presentia scripta quod Vrias Dei gratia abbas Sancti Martini et eius conventus ex altera parte Iohannes filius Antonii comitis in presentia nostra venientes unacum pristaldo regis Andree tertii nomine Benka de generatione Gug talia proposuerunt quod prefatus abbas Sancti Martini et eius capitulum super discordia que inter eos et predictum Iohannem orta fuerat pro tertia parte terre de villa Runka quam idem Iohannes emerat ab Vrbaz comite de Kamarun in hunc modum transegissent quod pro memorate terre tertia parte in prato et in arundineto et in eiusdem terre piscationibus et in stagnis existentibus ubique sepe dictus abbas et capitulum dedissent in concambium pratum ecclesie situm in loco qui vocatur iuxta ydyoma terre Milartw circum metatum suis metis usque in Danubium cum piscatione Danubii ibidem existente infra easdem metas non obstantibus aliquibus litteris in privilegiis Pro molendino autem quod fecerat et aliis operibus que fecerat in supradicta terra date sunt eidem Iohanni ab ecclesia sepius dicta decem et septem marce Ne autem processu temporis oblivionis impedimentum vel aliqua emergens cavillatio valeat partibus derogare presentem causam ter tribus cartis adnotavimus interveniente alfabeto et easdem sigillis capituli Geuriensis et Sancti Martini corroborari decrevimus ex partium consensu una ex ipsis que remaneret in camera Geuriensi altera in camera esset Sancti Martini tertia penes predictum Iohannem Hoc autem factum est in presentia canonicorum Geuriensium videlicet magistri Teobaldi et cantoris Bede et custodis Petri et Pethe magistri hospitalis domus et Thome decani et Iohannis et Pauli et magistri Wirunt ipso predicto abbate ibidem existente cum fratribus suis scilicet Sebastiano abbate primo decano Heinrico custode Silvestro subdecano Vitali sacerdote Thoma diacono et iobagionibus suis Thimoteo et Ceb et Vitali et filio suo Vrolou curialibus comitibus existentibus videlicet anno ab incarnatione Domini millesimo CCXVI