Charter Document - 04232125
Charter Number: | 04232125 |
---|---|
Cartulary Title: | Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000 - 1526 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Judgement |
Date: | 1220 - 1233 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Petebant namque dicti iobagiones facti procuratores a populis et iobagionibus predictis ut gravamina et oppressiones et exactiones indebitas et iniurias ac molestias que omnia ut dicebant inferebat illis iniuste dictus abbas removere et de cetero abstinere ab eis et super hiis de die in diem libellos vel petitiones querimonias innumerabiles porrexerunt Sed postea a dicto abbate et procuratoribus conventus libellos offerrentibus infinitos quibus cum viderent partes quod tot libelli vel petitiones cognitionem magni temporis exigebant ita quod non poterat fieri sine magnis laboribus et expensis omnibus renunciaverunt per consilium et consensum iobagionum et populorum expresse et dictorum abbatis et procuratorum conventus requisito consensu a nobis dictis arbitris vel amicabilibus compositoribus salvo tamen quod si quibusdam querelis iobagionum et populorum cognosceremus nobis in quadam carta porrectis in hanc formam Nos Benchius Ybrachim Mocchus Ambrosius Albertus Bencha Paulus Martinus Iacobus Nycholaus et ceteri nomine nostro et procuratorio nomine populorum et iobagionum ecclesie Sancti Martini de Sacro Monte Pannonie petimus a vobis fratre Enoc et a vobis magister Cognoscenth arbitris compromissarius et amicabilibus compositoribus quatenus intuitu Iesu Christi debeatis pronunciare et facere quod Urias abbas Sancti Martini cesset a gravaminibus oppressionibus iniuriis molestiis et vexationibus et exactionibus que et quas iniuste ac indebite instat nobis populis et iobagionibus ecclesie Sancti Martini Gravamina oduornicorum sunt hec cogit eos solvere filum in unoquoque mense ad unum rete usonis et portare ad monasterium et dare interim panem illis qui parant retia et solvere decimas et renovare ortum eiusdem ecclesie in Pannonia cogit indebite Gravamina equestrium servientum sunt ista quia cum non teneantur dare equum nunciis abbatis cogit eos nec dat prebendam equis ipsorum in via quod facere debet et petunt dari et cum abbas non debeat extra regnum ducere equos eorum recipit tamen ab eis et ducit et semel duxit Romam XXII equos ipsorum nec reddidit et cum non teneantur metere arundines nec quinque capecias per singulas mansiones nec fenum colligere vel portare tamen indebite cogit eos Gravamina vero fabrorum pellipariorum cocorum pistorum sutorum cubiculariorum sunt hec cum incessanter debitum exerceant officium suum compellit eos insuper gravia plaustra ducere per totum regnum Ungarie incessanter Gravamina vero sacriferorum sunt ista quia cum teneantur dare equum ad portandam capellam abbatis et abbas postquam revertitur illum debeat eis reddere hoc non facit sed donat eum cui vult et quinque equos illorum donavit amicis suis et quod plus est quolibet anno accipit ab eis duas marcas pro equo indebite Piscatores vero de villa Weynich conquerentur quia cum pisces dare teneantur et remigare carinam plenam victualibus usque ad locum qui dicitur Sygethfiu ipse tamen compellit eos usque ad confinia regni Ungarie et insuper compellit eos explere officium nautarum in certo loco stando ducendo currus et victualia equos et alia ultra et citra Danubium quod non debent facere Homines quidem de villa Teney conqueruntur quia cum teneantur portare ecclesie Sancti Martini levem currum vini ad expensam unius diei abbas facit imponi curribus ipsorum honus inportabile Homines nempe de villa custodum porcorum conqueruntur quod cum solvant abbati et conventui de singulis binis mansionibus unum porcum et LX pelles caprinas cum arvina sufficienti et solvant etiam CCCC acones optimi tritici abbas Urias compellit eos facere legationes parare tunellas portare plaustra indebite insuper compellit eos indebite solvere decimas agnorum edorum et apum Iobagiones nempe de Sala scilicet Omoth et proximi consanguinei eius conqueruntur quod abbas recepit terram eorum ed dedit advenis et quod compellit eos reddere tributa ospitum et explere officium iobagionum Portitores enim capelle de villa Olup conqueruntur quod cum debeant ducere equos qui portent capellam abbatis ipse abbas recipit equos ipsorum et mittit in legationem per nuncios suos vel quandoque donat eos alicui et sic in quinque vicibus eis abstulit V equos Porro gravamina piscatorum de Sala sunt ista quod cum teneantur de singulis mansionibus dare unum fertonem pro piscibus vel pisces et portare fructus ad monasterium supradictum ipse abbas super hec cogit ipsos ducere oves et boves et portare rotas quod si non faciant facit eos tondi vel verberari Item iobagiones et officiales monasterii supradicti conqueruntur quod cum teneantur tantum portare decimas ad orreum illius obedientie Sancti Martini de quo loco vel in quo loco vel villa dant decimas et teneantur dare et non portare ydriam brasii et annone que datur ad festum Sancti Martini ipse abbas cogit eos portare ad monasterium Sancti Martini licet ut dicebant predicti iobagionum procuratores quod dictus abbas non offenderet eos sed bene faceret eis Quibus conquestionibus et petitionibus receptis lectis et cognitis auditis confessionibus allegationibus et rationibus utriusque partis tam iobagionum et populorum tam abbatis et procuratorum conventus inspectisque privilegiis eorum diligenter habito insuper consilio virorum prudentum et per nos frequenter et plenius deliberato nos supradicti frater Enoch et magister Cognoscens per ea que vidimus et cognovimus pronunciamus arbitramur laudamus precipimus amicabiliter componentes de partium voluntate spontanea et consensu expresso et pro bono pacis quod dictus abbas non debeat exigere decimas ab odwornicis sed sit contentus hiis que debent et tenentur sicut continetur in privilegio vel sententia Nycholai quondam comitis palatini et quod ipsi odwornici teneantur in unoquoque mense dare et dent filum ad unum rete usonis et portare ad dictum monasterium et dare panem interim parantibus retia quia sic invenimus scriptum in privilegio vel sententia predicti comitis nobis ab utraque parte editum vel editam Item pro bono pacis arbitramur quod servientes equestres non teneantur dare equm nunciis abbatis et quod dictus abbas equis ipsorum det prebendam a festo Sancti Martini usque ad carniprivium si contingeret quod dictus abbas mitteret eos in legationem vel secum duceret in antea det eis prebendam sicut dant abbates Waradiensis et Saxardiensis nec debeat ducere equos eorum extra regnum nec compellat eos metere arundines neque V capecias sed teneantur per singulas mansiones et non in capita una die metere et una die fenum colligere et una die portare quia sic invenimus scriptum in privilegio predicti comitis Nycholai Item pronunciamus quod dictus abbas fabros pelliparios cocos pistores sutores cubicularios vel mansiones eorum non compellat donec exercent suum debitum officium et sunt invicem apud monasterium vel abbatem plaustra ducere vel aliud simile facere per regnum Ungarie Item precipimus quod dictus abbas equm sacriferorum postquam portaverit capellam eius et reversus fuerit de itinere non tollat de hiis sed reddat nec argentum pro equo ab eis idem recipiat Item pronunciamus quod piscatores de villa Weynech dictus abbas non compellat remigare carinam plenam victualibus ad confinia regni sed adplus usque ad locum qui dicitur Sygetfiu nec teneat eos ultra unam septimanam cum pervenerint ad locum destinatum nec compellat eos exercere officium nautarum sed cum pervenerint ad locum destinatum non debet eos tenere ad remigandas naves ultra et citra Danubium portando currus victualia equos vel alia sed ibidem incepta et finita septimana statim eos remittat Item laudamus quod dictus abbas non cogat homines de villa Teney gravem currum vini ducere vel defferre sed levem scilicet tantum quod sufficiat ad unum diem abbati et secum euntibus et sequenti die primo sublato portet tantumdem et sic de singulis cdiebus quibus fuerint in via Item volumus et iubemus quod dictus abbas homines de villis custodum porcorum non cogat facere legationes parare tunellas nec solvere decimas agnorum vel edorum sed decimas apum solvant quia sic invenimus eos debere nec cogat aliquem illorum portare plaustra sed inter omnes teneantur portare V plaustra de lignis ad tunellas faciendas que vulgo dicuntur dumga scilicet usque ad molendinum abbatis de Copus De terris ecclesie Sancti Martini addendis habendis a iobagionibus de Sala sic diffinimus et volumus esse firmum quod quilibet iobagio habeat XX iugera terre scilicet X pro officio iobagionatus et decem pro tributis ecclesie reddendis Sancti Martini sed si nollet esse tributarius non teneatur sed tunc tantum habeat decem iugera terre si vero inutilis efficeretur ad officium suum perficiendum tunc remaneant ei V iugera terre pro sua sustentatione et reliquum possit recipere abbas Item volumus et pronunciamus quod VI mansiones odwornicorum de villa Torian date a sancto rege dicto monasterio quas abbas fecerat aratores restituantur officio odwornicorum si voluerint si qui tamen aratores inter odvvornicos sint amissi vel amixti liceat dicto abbati abstrere et sex ponere loco illorum Item dicimus et laudamus quod dictus abbas non auferat aliquem equm portitorem capelle vel illorum qui ducunt equos portantes capellas abbatis scilicet de villa Olup nec mittat in legationem suam nec donet equos ipsorum Item pronunciamus et arbitramur pro bono pacis quod dictus abbas non cogat piscatores de Sala ducere oves vel boves vel portare rotas ipsi tamen teneantur dare de singulis mansionibus unum fertonem vel pisces et teneantur portare fructus ad monasterium et omnia esculenta vel potulenta que cum pararentur ibi de fertonibus dandis a predictis piscatoribus loco piscium predictorum teneantur portare ad monasterium Sancti Martini Item pronunciamus quod iobagiones et officiales non teneantur portare decimas ad monasterium Sancti Martini sed ad orreum ville de qua villa dant decimas et teneantur dare et non portare ydriam brasii et annone que datur ad festum Sancti Martini Hec omnia supradicta nos predicti compromissarii et amicabiles compositores ita arbitramur et precipimus volumus et laudamus pro bono pacis amicabiliter componentes manere penitus semper illibata sub pena excommunicationis et sub pena centum marcarum argenti solvenda a parte que violaret aliquid de predictis parti fidem servanti Et hec ita omnia arbitramur componimus laudamus et precipimus queque intemerata servari nec quicquam in fraudem horum fieri ab aliqua partium attemptetur salvo in cunctis aliis omni debito iure et debitis servitiis predictis monasterio abbati et conventui et salvo quod possimus arbitrari vel componere de causa Benchi clerici de Sala de qua fuit pariter compromissum Prolatum fuit hoc arbitrium et pronunciata hec amicabilis compositio a dictis arbitratoribus super gradibus reverende Strigoniensis ecclesie presentibus partibus scilicet iobagionibus et populis et dicto domino abbate et Hemerico decano Lazaro Vitali Bernaldo Thoma monachis et procuratoribus conventus Sancti Martini que partes omnes unanimiter homologaverunt omnia supradicta dicentes esse iustissime iudicatum Et interfuerunt presentes dominus Firminus abbas de Tata Hysi cantor Strigoniensis Hogerius archidiaconus de Comarun et infinita multitudo populorum