Charter Document - 04232099
Charter Number: | 04232099 |
---|---|
Cartulary Title: | Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000 - 1526 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Complaint |
Date: | 1229 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document Monasterium.net |
Charter:
In Christi nomine amen Abbas Sancti Martini de consensu conventus sui et prepositus et custos Vesprimiensis de consensu capituli sui compromiserunt in magistrum Egidium domini pape subdiaconum et capellanum sub pena ducentarum marcarum argenti super controversiam que vertitur inter ipsos super quibusdam decimis comitatus Symigiensis scilicet super tribus partibus decimarum Sancti Apolinaris et super tribus partibus decimarum spectantium ad curiam de Chernech super quibus attestationes sunt recepte ita quod ipsi ratum habebunt quicquid predictus magister Egidius super hac causa a domino papa iudex delegatus sive amicabiliter tamquam arbitrator sive tamquam iudex sententialiter ordinare vel mandare voluerit Item promiserunt sub eadem pena quod in terminis et in aliis que ad dictam causam pertinent parebunt mandato ipsius nec aliquo tempore in hiis que ipse ordinaverit de predicta controversia contradicent et si aliqua pars contrafaceret solvat penam supradictam parti arbitrium observanti et nichilominus teneatur arbitrium observare Item idem dominus de consilio bonorum virorum cum quibus ipse deliberare voluerit visis privilegiis instrumentis rationibus et attestationibus utriusque partis et non facta copia ipsorum partibus statuet quod videbit statuendum Item de consensu utriusque partis data fuit sibi potestas addendi minuendi vel immutandi secundum quod sibi visum fuerit sub eadem pena Item in Letare Ierusalem partes comparebunt coram eo si fuerit Albe vel Bude vel Strigonii alioquin in alio termino quem ipse assignaverit suis litteris Actum apud hospitale Albense XV Kalendas Martii pontificatus domini pape Gregorii pape noni anno II