Charter Document - 04231256
Charter Number: | 04231256 |
---|---|
Cartulary Title: | Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000 - 1526 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1254 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document Monasterium.net |
Charter:
Capitulum ecclesie Geuriensis omnibus Christi fidelibus presentium inspectoribus salutem in salutis largitore Ad universorum notitiam tenore presentium volumus pervenire quod Alexander et Belud filii Alexandri de genere Opour una cum matre eorum coram nobis existentes sunt confessi quod medietatem terre ville Urukang que ab aliis cognatis sui generis metis separata ad ipsos solum modo sicut dixerunt pertinebat cum omnibus suis utilitatibus scilicet cum silva et insula cum piscatura et captura piscium que in nostro vulgari tana et zatun dicuntur vendidissent venerabili patri Salomoni abbati et conventui Sancti Martini de Sacro Monte Pannonie pro nonaginta et quinque marcis puri argenti plenarie ab eisdem receptis pleno iure perpetuo possidendam Obligarunt etiam se iidem Alexander et Belud ac mater ipsorum quod a quibuslibet super illa terra ipsum abbatem et conventum infestare volentibus ipsi et sui heredes heredumque successores ipsos expedire tenerentur Exposuerunt etiam iidem Alexander et Belud ac mater ipsorum quod licet a decem annis iam transactis predicto monasterio et conventui Sancti Martini illam terram nullo contradicente vendidissent tamen anno Domini MCCLIIII venditionem illius terre ipsi nostras litteras conferendo eisdem effectui mancipassent Nos igitur ad petitionem prefatorum Alexandri Belud et matris eorundem ut predictus dominus abbas et conventus pacifice et quiete predictam terram possint possidere eisdem presentes concessimus litteras nostri sigilli munimine roboratas anno Domini MCCLIIII Chepano preposito Syke cantore Thoma custode Mikone decano Virunthone archidiacono Geuriensi existenibus