Charter Document - 04231245
Charter Number: | 04231245 |
---|---|
Cartulary Title: | Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000 - 1526 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Confirmation, Grant |
Date: | 1137 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document Monasterium.net |
Charter:
In nomine Sancte Trinitatis et Individue Unitatis Ego Bela rex Hungarie Crowatie Dalmatie secundum divinam dispositionem audiens a regni mei primatibus tam episcopis quam comitibus non solum avos meos sed proavos et atavos reges et duces multa contulisse sancte ecclesie Beati Martini pro defensione regni in pace et in bello consilio salutis ammonitus disposui quadam ad utilitatem et honorem ipsius ecclesie apponere volens ut alii Sanctum Martinum ante summum iudicem anime mee defensorem habere Cum igitur hec animo meo sepe revolverem oportunum t[empus ac]cidit quod bonam intentionem perducerem ad actionem Quondam etenim eadem ecclesia divino iudicio combusta nostro vero tempore studioso labore et impensis David a nobis constituti eiusdem loci [abba]tis reparata meliorata et amplificata cum me iubente me presente re consecraretur ab archiepiscopo Feliciano aliisque episcopis ammonitus ut lex sancta iubet sponsam Dei dotare eidem ecclesie ad sustentationem fratrum ibidem Deo servientium septem naves sali feras liberas contuli ea videlicet libertate privilegiatas ut ab ipso sali fodine loco usque ad montem Pannonie tam per aquam quam per terram nemo de salibus in illis septem navibus delatis tributum exigere vel aliqua alia damnifica exactione audeat eas attemptare vel infestare Preterea con[cessi eidem] tertiam et decimam partem tributi de Fuch et totius comitatus Sumigiensis et etiam tertiam partem tributi totius comitatus Posoniensis tam in magnis quam in parvis in omni loco ubicumque tributum [ad presens exigitur] vel ad futurum ex aliqua institutione exigi contigerit Preterea cum talis sit libertas ecclesie supradicte quod populos eius et ipsum abbatem nullus iudicum preter propriam [personam] regiam debeat in aliquo iudicare eandem libertatem auctoritate presentis pri[vilegii] innovando et confirmando precipio firmiter et districte universis iudicibus vice [iudicibus] comitibus vicecomitibus et omnibus aliis personis quatenus populos memorate ecclesie nullus preter regiam personam et eum quem abbas voluerit a rege postulare presumat in aliqua causa vel negotio iudicare Quod si quis contra hec facere presumpserit Beatum Martinum et Sanctum Stephanum regem hic et in futuro ante iudicem vivorum et mortuorum sentiat sibi adversari et auri libras quinquaginta persolvat ipsi monasterio Confirmo etiam res et possessiones quas obtulit Hoda eadem die qui predicte dedicationi interfuit ex propria bona voluntate ecclesie Beati Martini sepe fate scilicet in Nulos terram que ad sortem suam pertinebat aratrum cum octo bobus et duobus mancipiis scilicet Sombot et Keleb cum uxoribus suis et sexaginta oves cum pastore nomine Kaynd et quinque vineas cum quattuor colonis quorum nomina sunt Rodowan et cum duobus filiis et [C]eyk[a] cum uxore sua et tribus filiis et Cykur cum uxore et filio et Cyka cum uxore Item obtulit terram in Sebus ad eundem pertinentem cum duobus aratris boum et duobus mancipiis Tecula cum tribus filiis et Wasard cum uxore et duobus filiis Impressionem vero regalis imaginis per Iohannem notarium feci apponi assignatis testibus veritatis quorum hec sunt nomina Felicianus archiepiscopus Petrus Bezprimiensis episcopus Paulus Geuriensis episcopus Fanzal palatinus comes Georgius comes Wernolt comes alii quam plures ministri nostri Acta sunt hec anno dominice incarnationis MCXXXVII epacta XXVI Concurrentes IIII celebrato pasca III Idus Aprilis